Название: Учебник латинского языка - Розенталь И. С.

Жанр: Иностранные языки

Рейтинг:

Просмотров: 1842


Titus Livius. Scelus Appii Claudii

(ex libro III, 44 — 58 excerpta)

1. Prologus

Appium Claudium virginis plebeiae libido cepit. Pater virginis, Lucius Verginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur.

Desponderat filiam Lucio Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis. Hanc virginem adultam, forma excellentem, Appius, amore amens, pretio ac spe perlicere adortus (est), postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit

Marco Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret neque cederet postulantibus vindicias secundum libertatem, ratus (= putans) locum iniuriae esse quod (= quia) pater puellae abesset

Примечания

Appius Claudius патриций, один из децемвиров legibus scribundis (авторов Закона ХП таблиц); Algidum, i n Алгид, укрепленный город в горной местности, к юго-востоку от Рима; honestum ordinem ducere занимать почетную должность (в армии); vir exempli recti — gen. qualitatis; domi militiaeque и дома, и на войне, т.е. ив частном и в военном быту; tribunicus бывший tribunus plebis; expertae virtutis — gen. qualitatis; forma excellens — abl. qualitatis; negotium здесь задание, поручение; adserere aliquem in servitutem объявить кого-либо рабом в судебном порядке; postulare vin-dicias secundum libertatem отстаивать в суде чью-либо личную свободу

2.In foro

Virgini venienti in forum — ibi namque (=nam ibi) in tabernacuhs litterarum ludi erant — minister decemviri libidinis manum iniecit, (a) serva sua natam servamque appelans secuique se iubebat; cunctantem vi abstracturum (esse). Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis, fit concursus. Vergini patris sponsique nomen celebratur. Notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Iam a vi tuta erat, cum adsertor (=M. Claudius, Appi cliens) nihil opus esse multitudine concitata ait: se iure grassari (=procedere), non vi. Vocat puellam in ius.

Примечания

litterarum ludi школы грамоты; fides, ei f здесь заступничество, защита; nomen celebratur имя передается из уст в уста; in ius vocare звать(приводить) на суд

3. Pro tribunali

Ad tribunal Appi perventum est. Petitor peragit notam iudici fabulam: puellam domi suae natam (esse) furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse: id se iudicio probaturum; interim dominum sequi ancillam aequum esse.

Advocati puellae, cum Verginium reipublicae causa dixissent abesse, biduo (=intra duo dies) adfuturum (esse), si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare. Postulant (advocati), ut rem in patris adventum differat, lege ab ipso (= Appio) lata vindicias det secundum libertatem neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.

Примечания

perventum est (pass. безличное) пришли; biduo в течение двух дней; lege ab ipso data согласно закону, автором которого он сам и является; neu = neve и не; periculum alicuius rei adire подвергаться опасности в отношении чего-либо, рисковать потерять что-либо.

4. Appii decretum

Appius decreto praefatur: Quam libertati faverit, earn ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant... In iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse, in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessions cedat.

Placere itaque patrem arcessiri (== in ius vocari); interea adsertorem iuris sui iacturam non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.

Примечания

Своему решению (decretum) Аппий, как судья, предпосылает вступление (praefatur): в какой мере он покровительствует свободе, об этом свидетельствует предложенный им же закон, который кладут в основу своего требования защитники девушки; legem postulationi suae praetendere обосновывать свое требование законом; quia quivis lege agere possit поскольку всякий может действовать на законном основании; iuris esse быть правомерным, соответствовать праву; in patris manu esse находиться под властью отца; alicui aliquem possessione cedere уступать кому-то обладание кем-либо; iuris suae iacturam facere потерпеть ущерб в своем праве.

5. Sponsi interventus

Adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus (= sed nemo) recusare auderet Publius Numitorius, puellae avus et sponsus Icilius inter-veniunt. Data inter turbam via, cum multitude crederet Icili interventu resisti posse Appio. Lictor «decresse» (Appium decrevisse) ait vociferantemque Icilium submovet. Placidium quoque ingenium tarn atrox iniuria accendisset. «Ferro hinc tibi submovendus sum, Appi», — inquit — «Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictores con-voca; expediri virgas et secures tube, non manebit extra domum patris sponsa Icili. Non, si tribunicum auxilium et provocationem (==ius appelationis) plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est. Saevite in tergum et in cervices nostras, pudicitia saltern (=autern) in tuto sit. Huic si vis adferetur, ego (fidem) praesentium Quiritium pro sponsa. Verginius (fidem) militum pro unica filia, omnes — deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud (=illud) decretum unquam sine caede nostra referes.

Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. Me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.

Примечания

expediri... iube вели приготовить прутья и топоры (знаки достоинства ликторов и орудия их судебно-исполнительских функций), tribunicium auxilium заступничество плебейских трибунов и provocatio право обжалования, т.е. апелляция к народному собранию — эти два завоевания плебса, которые Ицилий называет здесь «двумя оплотами защиты, свободы», и пытался уничтожить децемвират, decretum referre провести в жизнь решение.


Оцените книгу: 1 2 3 4 5