Название: Учебник латинского языка - Розенталь И. С.

Жанр: Иностранные языки

Рейтинг:

Просмотров: 1843


 

 

 

 

 

 

 

 

 

МАТЕРИАЛЫ АЛЯ АНАЛИТИЧЕСКОГО ЧТЕНИЯ

I. ЮРИДИЧЕСКИЕ ТЕКСТЫ GAII INSTITUTIONUM LIBRI QUATTUOR

 

«Институции» Гая, популярнейший в античности учебник римского права, — единственное произведение классической юридической литературы, дошедшее до нас целиком. Текст, написанный в конце правления Антонина Пия (138 — 161 гг. н. э.), был в дальнейшем настолько канонизирован, что не претерпел в постклассическую эпоху никаких изменений. Данное обстоятельство делает это сочинение Гая важнейшим источником по юридической латыни доюстиниановского образца. Ниже приведены фрагменты из всех 4-х книг «Институций» в порядке, введенном самим Гаем: лица — вещи — иски.

Dominica potestas

In potestate itaque sunt servi dominorum. Quae quidem potestas iuris gentium est...

Nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit.

Sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coёrcetur: nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuasprincipum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit: male enim nostro iure uti non debemus...

In manum conventio

Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu farreo coēmptione.

Usu in manu conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat; quia enim veluti annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. Itaque lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinnoc-tio abesset atque eo modo usum cuiusque anni interrum-peret. Sed hoc totum ius partirn legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine obliteratum est.

Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii, quod lovi Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus verbis prae-sentibus decem testibus aguntur et fiunt. Quod ius etiam nostris temporibus in usu est; nam flamines maiores, id est Diales Martiales Quirinales, item reges sacrorum nisi ex farreatis nati non leguntur; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.

Coēmptione vero in manum conveniunt per mancipa-tionem, id est per quandam imaginariam venditionem...

Примечания

in manum convenire поступать в супружескую власть (и тем самым — в семейство мужа, в -котором супруга получала позицию ближайшей нисходящей родственницы — дочери: filiae loco), usus, usm здесь давность; farreus, im (т. e. panis хлеб) или farreum, i n (т.е. libum пирог) полбяной (пшеничный) хлеб; coemptio, onis f коэмпция (см. ниже); usucapere приобретать по давности; quotannis ежегодно; trinnoctio три ночи кряду; sublatum est (от tollo) отменено; confarreatio, onis  f — конфарреация — брачный обряд посредством совместного (con- = сит-) принесения в жертву полбяного хлеба; flamen, inis m жрец-фламин: flamines maiores старшие фламины — жрецы Юпитера (Diales), Марса (Martiales), Квирина (Quirinales), rex sacrorum царь священнодействий, номинальный глава римского жречества — жреческая должность, выделившаяся из религиозной функции царя с установлением Республики; ex farreatis (scil. parentibus) nati рожденные от родителей, брак которых был заключен по обряду конфарреации; legere здесь (в основном значении) выбирать; imaginaria venditio символическая продажа (о манципации см. специальный текст ниже).

De rerum divisionibus

Summa itaque rerum divisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani. Divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. Sacrae sunt quae diis superis consecratae sunt; religiosae quae diis Manibus relictae sunt. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, veluti lege de ea re lata aut senatusconsulto facto. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere videmur; utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur. Item quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini iuris sunt. Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est; id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est: potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, ante-quam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.

Mancipatio

Est autem mancipatio imaginaria quaedam venditio; quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est, eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libri-pens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUE LIBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit quasi pretii loco.

Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur; animalia quoque quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.


Оцените книгу: 1 2 3 4 5