Название: Учебник латинского языка - Розенталь И. С.

Жанр: Иностранные языки

Рейтинг:

Просмотров: 1843


Примечания

proprietas, atis здесь значение; nomen, inis требование, здесь запись в приходно-расходную книгу, оформлявшая заключение обязательства — obligatio litteris; expensum fero, tuli, latum, ferre заносить запись в графу расходов (с тем, чтобы оформить требование к должнику, который заносил запись в графу доходов — acceptum ferre).

De societate

Societatem coire solemus aut totorum bonorum aut unius alicuius negotii, veluti mancipiorum emendorum aut vendendorum.

Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos [scil. socios] convenerit, aequis ex partibus commodum et incommodum inter eos commune esse. Sed si in altero partes expressae fuerint, velut in lucro, in altero vero omissae, in eo quoque quod omissum est similes partes erunt.

Manet autem societas eo usque, donee in eodem consensu perseverant. At cum aliquis renuntiaverit societati, societas solvitur. Sed plane si quis in hoc renuntiaverit so-cletati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si mihi totorum bonorum socius, cum ob aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaveritsocietati, ut hereditatem solus lucri faciat, cogetur hoc lucrum cornmunicare.

Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit certain, personam sibi eligit.

Dicitur etiam capitis deminutione solvi societatem, quia civili ratione capitis deminutio morti coaequatur; sed utique si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas.

De mandate

Mandatum consistit, sive nostra gratia mandemus sive aliena. Itaque sive ut mea negotia geras, sive ut alterius, mandaverim, contrahitur mandati obligatio, et invicern alter alteri tenebimur in id, quod vel me tibi vel te mihi bona fide praestare oportet.

Nam si tua gratia tibi mandem, supervacuum est mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis, id de tua sententia, non ex meo mandatu facere debes. Itaque si otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerim, ut earn faenerares, quamvis earn ei mutuam dederis, a quo servare non potueris, non tamen habebis mecum mandati actionem. Item si hortatus sim, ut rem aliquam emeres, quamvis non expedient tibi earn emisse, non tamen tibi mandati tenebor. Et adeo haec ita sunt, ut quaeratur, an mandati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam faenerares. Servius Sullpicius negavit nec magis hoc casu obligationem consistere putavit, quam si generaliter alicui mandetur, uti pecuniam suam faeneraret. Sed sequimur Sabini opinionem contra sentientis, quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum esset.

De actionibus

In personam actio est, qua agimus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, id est cum intendimus DARE FACERE PRAESTARE OPORTERE.

In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut ius aliquod nobis conpetere, veluti utendi aut utendi fruendi, eundi agendi aquamve ducendi vel altius tollendi prospiciendive; aut cum actio ex diverse adversario est negativa.

Sic itaque discretis actionibus certum est non posse nos rem nostram ab alio ita petere SI PARET EUM DARE OPORTERE. Nec enim quod nostrum est nobis dari potest, cum scilicet id dari nobis intellegatur, quod ita datur, ut nostrum fiat; nec res quae nostra iam est nostra amplius fieri potest.

Примечания

intendo, ere вчинять иск с такой-то интенцией (intentio);

conpetere = competere

De exceptionibus

Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus.

Conparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia cum quibus agitur. Saepe enim accidit, ut quis iure civili teneatur, sed iniquum sit eum iudicio condemnari.

Veluti si stipulatus sim a te pecuniam tamquam credendi causa numeraturus, nec numeraverim; nam earn pecuniam a te peti posse certum est, dare enim te oportet, cum ex stipulatu teneris; sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per exceptionem doli mali te defendi debere.

Item si pactus fuero tecum, ne id quod mihi debeas a te petam, nihilo minus a te petere possum dari mihi oportere, quia obligatio pacto convento non tollitur; sed placet debere me petentem per exceptionem pacti conventi repelli.

Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas, alias causa cognita accommodat. Quae omnes vel ex legibus vel ex his quae legis vicem optinent, substantiam capiunt, vel ex iurisdictione praetoris proditae sunt.

Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is cum quo agitur. Nam si verbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit quam non numeravit, sic exceptio concipitur SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO A.AGERII FACTUM SIT NEQUE FIAT; item si dicat contra pactionem pecuniam peti, ita concipitur exceptio SI INTER A.AGERIUM ET N.NEGIDIUM NON CONVENIT, NE EA PECUNIA PETERETUR; et denique in ceteris causis similiter obicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est ne aliter iudex eum cum quo agitur condemnet, quam si nihil in ea re qua de agitur dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conventum de non petenda pecunia factum fuerit:

Примечания

Exceptio исковое возражение — дополнительная часть формулы, называвшая факты, в случае выявления которых ответчик подлежал оправданию, pecuniam numerare отсчитывать деньги, т.е. передавать должнику валюту займа, a te petere dare te oportet (или dari oportere) вчинять иск с интенцией «dare oportere», .т. е. о том, что ответчик обязан передать что-л. в собственность истцу, в данном случае — деньги, ex stipulatu teneri отвечать по иску из стипуляции; obligatio pacto convento non tollitur обязательство не прекращается в силу простого соглашения: pactum не производит эффекта в плане ius civile, в отличие от contractum — соглашения, признанного iure civili; exceptio pacti conventi исковое возражение о состоявшемся соглашении, в данном случае — о непредъявлении требования (см. ниже: de non petenda pecunia); causa cognita изучив дело; Nam si verbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat — dolo malo относится к dicat.


Оцените книгу: 1 2 3 4 5