Название: Учебник латинского языка - Розенталь И. С.

Жанр: Иностранные языки

Рейтинг:

Просмотров: 1843


Примечания

perpetuam causam servare соблюдаться во всех случаях;

reccidit = accidit; soror adoptiva сестра по усыновлению; statim перевести: изначально

Ulpianus. Ad Sabinum libri LI

(ex D.45,1,1 pr)

Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulatio— nem contrahere possunt: nес absens quidem, quoniam exaudire invicem debent. Si quis igitur ex his vult stipulari, per servum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem. Item si quis obligari velit, iubeat et erit quod iussu obligatus.

(ex D.45,1,1,6)

Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. Proinde si quis Latine interrogaverit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta. est: idem per contrarium. Sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum protrahimus an vero et ad alium, Poenum forte vel Assyrium vel cuius alterius linguae, dubitari potest. Et scriptura Sabini, sed et verum patitur, ut omnis sermo contineat verborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat sive perse sive per verum interpretem.

ПРОБЛЕМНАЯ ЛИТЕРАТУРА

Основной формой, правотворчества римских юристов были ответы на консультациях (responsa). Суд был обязан следовать мнению знатока, которое, таким образом, обладало нормативной силой. При расхождении во мнениях среди юрисконсультов (ius controversum) выбор оставался на усмотрение судьи, который все-таки не мог отступать от сконцентрированной в суждениях знатоков нормативной традиции. Понятно, почему основным жанром римской юридической литературы были «problemata» — собрания казуистики. Таково наследие создателей римской классической правовой науки: Сервия Сульпиция (I в. до н. э.) и Антистия Лабеона (I в. н. э.). Ответы Сервия воспроизводит в своих «Digesta» (сборник) его ученик Алфен Вар. Суждения Лабеона были изданы его учениками посмертно в сборнике «Posteriores».

Крупнейшие юристы II в. н. э. — Ювенций Цельс-сын и Сальвий Юлиан, последние главы прокулианской и саби-нианской школ, также издали свои лучшие рассуждения в этом жанре. «Digesta» в 40 книгах — основное наследие Цервидия Сцеволы, учителя величайшего римского юриста Папиниана, прославившегося сочинениями проблемного характера.

 

Alfenus Varus. Digestorum libri XL.

 (ex D. 28,5,45)

Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: «qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto»; alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum extruxisset, numquid minus heres esset ob earn rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. Respondit neminem ex alterius facto hereditatineque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque codicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.

(exD.18,6,12)

Si vendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? Respondit, quia sine patris familias culpa fieri potest neque, si servorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit.

DELICTUM IUSSU DOMINI FACTUM

(ex D.44,7,20)

Servus non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui facere servum iussisset. Quare quamvis domini iussu servus piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi oportet. Et quodcumque vi fecisset, quae vis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum pendere. Sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, turn non convenit praetorem, quod servus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudicium dare.

Labeo. Posteriorum libri XL.

(ex D.28,6,39 pr)

Cum ex filio quis duos nepotes impuberes habeat, sed alterum eorum in potestate, alterum non, et vellet utrumque ex aequis partibus heredem habere et, si quis ex his impubes decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex consilio Labeonis Ofilii CasceUii Trebatii eum quern in potestate habebat solum heredem fecit et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum m suam tutelam venisset, legavit: quod si is, qui in potestate suo esset, impubes decessisset, alterum heredem ei substituit.

(ex D.32,29,1)

Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem Partem habeat quantulam usus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret.

(ex D.32,29 pr)

Qui concubinam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legavit: «vestem, quae eius causa empta parata esset». Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eius-modi legato non. ius uxorium sequendum, sed verborum interpretatio esset facienda idemque vel in filia vel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia vera est.

(ex D.33,6,7)

Quidam heredem damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant.

(ex D.35,1,40,1)

Quidam ita legaverat: «si Publius Cornelius impen-sam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, turn heres meus Public Cornelio fundum Seianum dato». Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtax-at sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit.


Оцените книгу: 1 2 3 4 5